PERUSIA

PERUSIA
PERUSIA
antiquissima urbs Herruriae, hodie Episcopalis, a quo ager perusinus nomen accepit. Urbis initia Marius Podianus haec commemorat; Noe, inquit, quem antiquitas Ianum vocavit, in Italiam, post universale diluvium profectus et in laevam Tiberis egressus, coloniis 12. seu pagis hôc situ, qui Umbria vocatur, conditis, vicum dehinc his in collibus aedificavit ex tuguriis, nomine inditô Turrenae Augustalis, seu Principalis: Id est, locus quem nunc Burneam corrupte, pro Turnea, seu Turrena Perusini nominant: Vallis subiecta quae inter hunc collem et propinquum, in quo dein alia civitatis pars condita intererat, Vallis Iani dicta, et nunc corrupte Vallianum appellatur. Haec tantae urbis initia fuêre 261. post universale diluvium annô: dein 121. Ann. elapsis, magnô incrementô loci, alterô in colle, qui contentus erat, ubi nunc Mons Solis dicitur, aeidifcia quoque construxêre Armenii, Ianigeni, Gryphonii cum filiis et nepotibus huc ex Armenia profecti, comiterque ab Armenio Ianigeni recepti, a quo coliem hunc colendum sumpsêre, quem domiciliis aedificatum Perusiam dixêre, seu Gryphoniam, idem enim lingua Stythica significat, ipsamque gentem Perusinos seu Gryphonios ab insigni Gryphi, quod eius gentis Ianigenarum erat, et Perusini ad hunc usque diem conservârunt. Sita autem est Perusia in monte Apennino, maiori agri parte fructiferis et amoenis assurgente collibus; naturâ loci, urbs et
arce, a Paulo III. ibi exstructâ, permunita est, nobilibus aedificiis nitens, itemque nobili ac largô fonte, qui medium urbis habet. In hac L. Anton. ab Oct. Augusto obsessus, cum extremâ fame laboraret, coactus est deditionem facere. Hinc Perusina fames, Proverb. Lucan. l. 1. v. 41.
His, Caesar, Perusinafames, Mutinaeque labores
Accedant fatis. —— ——
Baudrando Perusia, urbs est in ea parte Hetruriae, quae paret Pontifici Romano, caput agri perusini. Arcem habet munitam, estque ampla et culta, 12. milliar. ab Assisio in Occasum, 28. ab Oropito, seu Urbeveto in Boream, Urbinum versus 40. Ab ea lacus Trasimenus 9. milliar. inde distans, hodie dicitur lacus Perusinus, Lego di Perugia, cuius circuitus est 22. milliar. habetque tres insulas. Perusinorum 4500. caesos a Romanis, Publiô Deciô Consule, scripsit Livius dec. 1. l. 10. Postea arsit Civili bellô, de quo supra: Dein a Totila Gothorum Rege integrum septennium obsessa, capta, destructa; a Narsete recepta et reparata est: Postmodum sub Longobardis fuit, donec a Galliae Regibus Pontificiae sedi donata est. Plurimum guelphorum Gibellinorumque dissidiis passa. Sedes Legati. Vide Plin. l. 3. c. 5. Liv. l. 9. c. 37. 40. Tacit. l. 1. Histor. c. 50. Clem. Alexandr. etc. Hîc Academia quoque celebris. Adde Leandr. Albert. descr. Italiae. Incolae Perusini. Trogus l. 20. c. 1. Perusini originem ab Achaeis ducunt. Straboni Ptolemaeo, ac Dioni Περουσία; Diodoro, Appiano, ac Procopio Περυσία; Stephano Ηεῤῤάισιον dicitur. Hodie Perugia dicitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Perusia — Perusia, eine der Zwölfstädte in Etrurien, s.u. Perugia …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Perusĭa — Perusĭa, Stadt, s. Perugia, S. 637 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Perusia — Perusĭa, eine der 12 alten Bundesstädte in Etrurien, seit der Schlacht bei P. (309 v. Chr.) röm. Munizipium, von Oktavian in dem Bürgerkriege mit L. Antonius (Perusīnischer Krieg, 41 40 v. Chr.) erobert; jetzt Perugia (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Perusia — Arc étrusque Perusia est le nom latin de Pérouse (Perugia en italien, d un nom étrusque probable φersna) chef lieu de la province du même nom, dans la région Ombrie, en Italie. Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Perusia — The ancient Perusia, now Perugia, first appears in history as one of the 12 confederate cities of Etruria. It is first mentioned in the account of the war of 310 or 309 BC between the Etruscans and the Romans. It took, however, an important part… …   Wikipedia

  • Perusia — Perugia …   Deutsch Wikipedia

  • Perusia — Sp Perudžà Ap Perugia itališkai Ap Perusia lotyniškai L Umbrijos adm. sr. c. ir p ja, C Italija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Perusia — stor. Perugia …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • Guerra de Perusia — Fecha  41a. C. – 40 a. C. Lugar Perusia, Italia. Resultado Victoria de Octaviano. Enemistad entre Marco Antonio y Octaviano …   Wikipedia Español

  • Hotel Exe Perusia — (Перуджа,Италия) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Via Eugubina 42 Bis, 0 …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”